- DECARCHONTES
- DECARCHONTESTribuni dicebantur Romae a Populo creati, tempore Ioh. XII. Macer in Hierolex. Docet nempe Sigon. de Regno Italiae l. 6. pulso Hugone Comite Arelatensi, qui cum Berengario iuniore de Regno decertaverat, Reip. Rom. Formam tum immutatam esse, novis Magistratibus, Decarchonum nomine lectis, cum ait: Consulum renovatum nomen efficit, ut mutatam sub hoc tempus Romanan: Remp. arbiterer. Romani certe, Regibus Pontisicibusque contemptis, novum statum Civitatis invexisse hac tempestate videntur. Argumento est, quod Ducis aut Magistri Militum magistratus, a quibus, Exarchis et Pontificibus civitatem tenentibus, urbs Roma diu est gubernata, per haec tempora celebrari desiit ac pro eis Praefectus Urbis, Consules et Tribuni Pl. inducti sunt, qui Decarchonum nomen tudêrunt. Meminit eorundem Blond. Dec. 2. l 2. Roma enim duo Consules ex Nobilitate quotannis tunc fiebant, et Praefectus item ex Nobilitate creatus, populo ius dicebat: ex plebe autem creati singulis annis duodecim, quibus decarconibus erat appelatis, Senatus, vicem in conciliis et deliberationibus obtinebant. vide Boecler. in Ottone I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.